lanea, quae poenis conpesceret inferiorem;cerea suppliciter stabat, servilibus ut quaeiam peritura modis. Hecaten vocat altera, saevamaltera Tisiphonen: serpentes atque videresinfernas errare canes lunamque rubentem,ne foret his testis, post magna latere sepulcra.mentior at siquid, merdis caput inquiner albiscorvorum atque in me veniat mictum atque cacatumIulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.singula quid memorem, quo pacto alterna loquentesumbrae cum Sagana resonarint triste et acutumutque lupi barbam variae cum dente colubraeabdiderint furtim terris et imagine cerealargior arserit ignis et ut non testis inultushorruerim voces Furiarum et facta duarum?nam, displosa sonat quantum vesica, pepedidiffissa nate ficus; at illae currere in urbem.canidiae dentis, altum Saganae caliendrumexcidere atque herbas atque incantata lacertisvincula cum magno risuque iocoque videres.Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos,nescio quid meditans nugarum, totus in illis:accurrit quidam notus mihi nomine tantum:arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis.’cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo. at ille‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.’ hic ego ‘plurishoc’ inquam ‘mihi eris.’ misere discedere quaerensire modo ocius, interdum consistere, in auremdicere nescio quid puero, cum sudor ad imosmanaret talos. ‘o te, Bollane, cerebrifelicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet illegarriret, vicos, urbem laudaret. ut illinil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire:iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo;persequar hinc quo nunc iter est tibi.’ ‘nil opus est tecircumagi: quendam volo visere non tibi notum;trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.’‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.’demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus,