artis quas doceat quivis eques atque senatorsemet prognatos. vestem servosque sequentis,in magno ut populo, siqui vidisset, avitaex re praeberi sumptus mihi crederet illos.ipse mihi custos incorruptissimus omniscircum doctores aderat. quid multa? pudicum,qui primus virtutis honos, servavit ab omninon solum facto, verum opprobrio quoque turpinec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olimsi praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactormercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunclaus illi debetur et a me gratia maior.nil me paeniteat sanum patris huius, eoquenon, ut magna dolo factum negat esse suo pars,quod non ingenuos habeat clarosque parentes,sic me defendam. longe mea discrepat istiset vox et ratio. nam si natura iubereta certis annis aevum remeare peractumatque alios legere, ad fastum quoscumque parentesoptaret sibi quisque, meis contentus honestosfascibus et sellis nollem mihi sumere, demensiudicio volgi, sanus fortasse tuo, quodnollem onus haud umquam solitus portare molestum.nam mihi continuo maior quaerenda foret resatque salutandi plures, ducendus et unuset comes alter, uti ne solus rusve peregreveexirem, plures calones atque caballipascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curtoire licet mulo vel si libet usque Tarentum,mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tulli,cum Tiburte via praetorem quinque secunturte pueri, lasanum portantes oenophorumque.hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,incedo solus, percontor quanti holus ac far,fallacem Circum vespertinumque pererrosaepe forum, adsisto divinis, inde domum mead porri et ciceris refero laganique catinum;cena ministratur pueris tribus et lapis albus