omnis mortalis curare et quaerere cogit.‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audesdeicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’‘at Novius collega gradu post me sedet uno;namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Pauluset Messalla videris? at hic, si plostra ducentaconcurrantque foro tria funera, magna sonabit,cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’nunc ad me redeo libertino patre natum,quem rodunt omnes libertino patre natum,nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim,quod mihi pareret legio Romana tribuno.dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honoremiure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,praesertim cautum dignos adsumere, pravaambitione procul. felicem dicere non hocme possim, casu quod te sortitus amicum;nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olimVergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.ut veni coram, singultim pauca locutus —infans namque pudor prohibebat plura profari —non ego me claro natum patre, non ego circumme Satureiano vectari rura caballo,sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesqueesse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,quod placui tibi, qui turpi secernis honestumnon patre praeclaro, sed vita et pectore puro.atqui si vitiis mediocribus ac mea paucismendosa est natura, alioqui recta, velut siegregio inspersos reprendas corpore naevos,si neque avaritiam neque sordes nec mala lustraobiciet vere quisquam mihi, purus et insons,ut me collaudem, si et vivo carus amicis,causa fuit pater his; qui macro pauper agellonoluit in Flavi ludum me mittere, magniquo pueri magnis e centurionibus ortilaevo suspensi loculos tabulamque lacertoibant octonos referentes Idibus aeris,sed puerum est ausus Romam portare docendum