pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinusvilis, cum patera guttus, Campana supellex.deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod crassurgendum sit mane, obeundus Marsya, qui sevoltum ferre negat Noviorum posse minoris.ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lectoaut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.ast ubi me fessum sol acrior ire lavatumadmonuit, fugio campum lusumque trigonem.pransus non avide, quantum interpellet inaniventre diem durare, domesticus otior. haec estvita solutorum misera ambitione gravique;his me consolor victurum suavius ac siquaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.Proscripti Regis Rupili pus atque venenumhybrida quo pacto sit Persius ultus, opinoromnibus et lippis notum et tonsoribus esse.Persius hic permagna negotia dives habebatClazomenis et iam litis cum Rege molestas,durus homo atque odio qui posset vincere Regem,confidens, tumidus, adeo sermonis amari,Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumqueconvenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,quo fortes, quibus adversum bellum incidit: interHectora Priamiden, animosum atque inter Achillemira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroquesumma fuit: duo si discordia vexet inertisaut si disparibus bellum incidat, ut Diomedicum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultromuneribus missis. Bruto praetore tenenteditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti nonconpositum melius cum Bitho Bacchius. in iusacres procurrunt, magnum spectaculum uterque.Persius exponit causam; ridetur ab omniconventu; laudat Brutum laudatque cohortem,solem Asiae Brutum appellat stellasque salubrisappellat comites, excepto Rege; canem illum,