saetosam laevi frontem turpaverat oris.Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus,pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat:nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.multa Cicerrus ad haec: donasset iamne catenamex voto Laribus, quaerebat; scriba quod esset,nilo deterius dominae ius esse; rogabatdenique, cur umquam fugisset, cui satis unafarris libra foret, gracili sic tamque pusillo.prorsus iucunde cenam producimus illam.tendimus hinc recta Beneventum, ubi sedulus hospespaene macros arsit dum turdos versat in igni.nam vaga per veterem dilapso flamma culinamvolcano summum properabat lambere tectum.convivas avidos cenam servosque timentistum rapere atque omnis restinguere velle videres.incipit ex illo montis Appulia notosostentare mihi, quos torret Atabulus et quosnunquam erepsemus, nisi nos vicina Trivicivilla recepisset lacrimoso non sine fumo,udos cum foliis ramos urente camino.hic ego mendacem stultissimus usque puellamad mediam noctem exspecto; somnus tamen aufertintentum Veneri; tum inmundo somnia visunocturnam vestem maculant ventremque supinum.quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,signis perfacile est: venit vilissima rerumhic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultracallidus ut soleat umeris portare viator.nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:qui locus a forti Diomede est conditus olim.flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.inde Rubos fessi pervenimus, utpote longumcarpentes iter et factum corruptius imbri.postera tempestas melior, via peior ad usqueBari moenia piscosi; dein Gnatia lymphisiratis exstructa dedit risusque iocosque,dum flamma sine tura liquescere limine sacropersuadere cupit. credat Iudaeus Apella,