non ego; namque Deos didici securum agere aevomnec, siquid miri faciat natura, deos idtristis ex alto caeli demittere tecto.Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscosincoluit finis, nemo generosior est te,nec quod avus tibi maternus fuit atque paternusolim qui magnis legionibus imperitarent,ut plerique solent, naso suspendis aduncoignotos, ut me libertino patre natum.cum referre negas, quali sit quisque parentenatus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,ante potestatem Tulli atque ignobile regnummultos saepe viros nullis maioribus ortoset vixisse probos amplis et honoribus auctos;contra Laevinum, Valeri genus, unde SuperbusTarquinius regno pulsus fugit, unius assisnon umquam pretio pluris licuisse, notanteiudice quo nosti, populo, qui stultus honoressaepe dat indignis et famae servit ineptus,qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportetnos facere a volgo longe longeque remotos?namque esto: populus Laevino mallet honoremquam Decio mandare novo censorque moveretAppius, ingenuo si non essem patre natus:vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.sed fulgente trahit constrictos gloria currunon minus ignotos generosis. quo tibi, Tulli,sumere depositum clavom fierique tribuno?invidia adcrevit, privato quae minor esset.nam ut quisque insanus nigris medium impediit cruspellibus et latum demisit pectore clavom,audit continuo ‘quis homo hic est? quo patre natus?’ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberiet cupiat formosus, eat quacumque, puellisiniciat curam quaerendi singula, qualisit facie, sura, quali pede, dente, capillo:sic qui promittit civis, urbem sibi curae,imperium fore et italiam, delubra Deorum,quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,