fingere qui non visa potest, conmissa tacerequi nequit: hic niger est, hunc tu, Romane, caveto.saepe tribus lectis videas cenare quaternos,e quibus unus amet quavis aspergere cunctospraeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque potus,condita cum verax aperit praecordia Liber:hic tibi comis et urbanus liberque videturinfesto nigris: ego si risi, quod ineptuspastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum,lividus et mordax videor tibi? mentio siquaede Capitolini furtis iniecta Petillite coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:‘me Capitolinus convictore usus amicoquea puero est causaque mea permulta rogatusfecit et incolumis laetor quod vivit in Urbe;sed tamen admiror, quo pacto iudicium illudfugerit’: hic nigrae sucus lolliginis, haec estaerugo mera; quod vitium procul afore chartis,atque animo prius, ut siquid promittere de mepossum aliud vere, promitto. liberius sidixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuriscum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.cum me hortaretur, parce frugaliter atqueviverem uti contentus eo quod mi ipse parasset:‘nonne vides, Albi ut male vivat filius utqueBarrus inops? magnum documentum, ne patriam remperdere quis velit.’ a turpi meretricis amorecum deterreret: ‘Sectani dissimilis sis.’ne sequerer moechas, concessa cum Venere utipossem: ‘deprensi non bella est fama Treboni’aiebat. ‘sapiens, vitatu quidque petitusit melius, causas reddet tibi; mi satis est, sitraditum ab antiquis morem servare tuamque,dum custodis eges, vitam famamque tueriincolumem possum; simul ac duraverit aetasmembra animumque tuum, nabis sine cortice.’ sic meformabat puerum dictis et, sive iubebatut facerem quid, ‘habes auctorem, quo facias hoc’unum ex iudicibus selectis obiciebat,