quod moechus foret aut sicarius aut alioquifamosus, multa cum libertate notabant.hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,emunctae naris, durus conponere versus.nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;garrulus atque piger scribendi ferre laborem,scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,custodes; videamus, uter plus scribere possit.’di bene fecerunt, inopis me quodque pusillifinxerunt animi, raro et perpauca loquentis;at tu conclusas hircinis follibus aurasusque laborantis, dum ferrum molliat ignis,ut mavis, imitare. beatus Fannius ultrodelatis capsis et imagine, cum mea nemoscripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote plurisculpari dignos. quemvis media elige turba:aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;hic mutat merces surgente a sole ad eum, quovespertina tepet regio, quin per mala praecepsfertur uti pulvis collectus turbine, nequidsumma deperdat metuens aut ampliet ut rem.omnes hi metuunt versus, odere poetas.‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risumexcutiat sibi, non hic cuiquam parcet amicoet quodcumque semel chartis inleverit, omnisgestiet a furno redeuntis scire lacuqueet pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,excerpam numero: neque enim concludere versumdixeris esse satis neque, siqui scribat uti nossermoni propiora, putes hunc esse poetam.ingenium cui sit, cui mens divinior atque os