sive vetabat, ‘an hoc inhonestum et inutile factunecne sit, addubites, flagret rumore malo cumhic atque ille?’ avidos vicinum funus ut aegrosexanimat mortisque metu sibi parcere cogit,sic teneros animos aliena opprobria saepeabsterrent vitiis. ex hoc ego sanus ab illisperniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quisignoscas vitiis teneor. fortassis et istinclargiter abstulerit longa aetas, liber amicus,consilium proprium; neque enim, cum lectulus aut meporticus excepit, desum mihi. ‘rectius hoc est;hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicisoccurram; hoc quidam non belle: numquid ego illiinprudens olim faciam simile?’ haec ego mecumconpressis agito labris; ubi quid datur oti,inludo chartis. hoc est mediocribus illisex vitiis unum; cui si concedere nolis,multa poetarum veniat manus, auxilio quaesit mihi — nam multo plures sumus — , ac veluti teIudaei cogemus in hanc concedere turbam.Egressum magna me accepit Aricia Romahospitio modico; rhetor comes Heliodorus,graecorum longe doctissimus; inde forum Appidiffertum nautis cauponibus atque malignis.hoc iter ignavi divisimus, altius ac nospraecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventriindico bellum, cenantis haud animo aequoexspectans comites. iam nox inducere terrisumbras et caelo diffundere signa parabat:tum pueri nautis, pueris convicia nautaeingerere: ‘huc adpelle’; ‘trecentos inseris’; ‘ohe,iam satis est.’ dum aes exigitur, dum mula ligatur,tota abit hora. mali culices ranaeque palustresavertunt somnos; absentem cantat amicammulta prolutus vappa nauta atque viatorcertatim; tandem fessus dormire viatorincipit ac missae pastum retinacula mulaenauta piger saxo religat stertitque supinus.iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem