communi sensu plane caret’ inquimus. eheu,quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amarisi volet: hac lege in trutina ponetur eadem.qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,postulat, ignoscet verrucis illius: aequum estpeccatis veniam poscentem reddere rursus.denique, quatenus excidi penitus vitium irae,cetera item nequeunt stultis haerentia, cur nonponderibus modulisque suis ratio utitur ac resut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?siquis eum servum, patinam qui tollere iussussemesos piscis tepidumque ligurrierit ius,in cruce suffigat, Labeone insanior intersanos dicatur. quanto hoc furiosius atquemaius peccatum est: paulum deliquit amicus,quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbusodisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,mercedem aut nummos unde unde extricat, amarasporrecto iugulo historias captivus ut audit.conminxit lectum potus mensave catillumEvandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,aut positum ante mea quia pullum in parte catinisustulit esuriens, minus hoc iucundus amicussit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut siprodiderit conmissa fide sponsumve negarit?quis paria esse fere placuit peccata, laborant,cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnantatque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.cum prorepserunt primis animalia terris,mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propterunguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porropugnabant armis, quae post fabricaverat usus,donec verba, quibus voces sensusque notarent,nominaque invenere; dehinc absistere bello,oppida coeperunt munire et ponere leges,