ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima bellicausa, sed ignotis perierunt mortibus illi,quos Venerem incertam rapientis more ferarumviribus editior caedebat ut in grege taurus.iura inventa metu iniusti fateare necesse est,tempora si fastosque velis evolvere mundi.nec Natura potest iusto secernere iniquum,dividit ut bona diversis, fugienda petendis,nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,qui teneros caules alieni fregerit hortiet qui nocturnus sacra Divum legerit. adsitregula, peccatis quae poenas inroget aequas,ne scutica dignum horribili sectere flagello.nam ut ferula caedas meritum maiora subireverbera, non vereor, cum dicas esse paris resfurta latrociniis et magnis parva minerisfalce recisurum simili te, si tibi regnumpermittant homines. si dives, qui sapiens est,et sutor bonus et solus formosus et est rex,cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquamnec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atqueoptumus est modulator; ut Alfenus vafer omniabiecto instrumento artis clausaque tabernasutor erat: sapiens operis sic optimus omnisest opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbamlascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,urgeris turba circum te stante miserquerumperis et latras, magnorum maxime regum.ne longum faciam: dum tu quadrante lavatumrex ibis neque te quisquam stipator ineptumpraeter Crispinum sectabitur, et mihi dulcesignoscent, siquid peccaro stultus, amiciinque vicem illorum patiar delicta libenterprivatusque magis vivam te rege beatus.Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetaeatque alii, quorum comoedia prisca virorum est,siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,