nec magis huic, inter niveos viridisque lapillossit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crusrectius, atque etiam melius persaepe togatae.adde huc, quod mercem sine fucis gestat, apertequod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertosinspiciunt, ne si facies, ut saepe, decoramolli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.hoc illi recte: ne corporis optima Lynceicontemplere oculis, Hypsaea caecior illa,quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ verumdepygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.matronae praeter faciem nil cernere possis,cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.si interdicta petes, vallo circumdata — nam tehoc facit insanum — , multae tibi tum officient res,custodes, lectica, ciniflones, parasitae,ad talos stola demissa et circumdata palla,plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.altera, nil obstat: cois tibi paene videre estut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;metiri possis oculo latus. an tibi mavisinsidias fieri pretiumque avellier antequam mercem ostendi? leporem venator ut altain nive sectetur, positum sic tangere nolit,cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; namtransvolat in medio posita et fugientia captat.’hiscine versiculis speras tibi posse doloresatque aestus curasque gravis e pectore pelli?nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaerispocula? num esuriens fastidis omnia praeterpavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, siancilla aut verna est praesto puer, impetus in quemcontinuo fiat. malis tentigine rumpi?non ego; namque parabilem amo Venerem facilemque.