illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir’gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magnostet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longanec magis alba velit quam dat natura videri.haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,ianua frangatur, latret canis, undique magnopulsa domus strepitu resonet, vepallida lectodesiliat mulier, miseram se conscia clamet,cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.discincta tunica fugiendum est et pede nudo,ne nummi pereant aut puga aut denique fama.deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicosut numquam inducant animum cantare rogati,iniussi numquam desistant. sardus habebatille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,si peteret per amicitiam patris atque suam, nonquicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovousque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summavoce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.nil aequale homini fuit illi: saepe velut quicurrebat fugiens hostem, persaepe velut quiIunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes etconcha salis puri et toga, quae defendere frigusquamvis crassa queat.’ deciens centena dedisseshuic parco, paucis contento, quinque diebusnil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsummane, diem totum stertebat; nil fuit unquamsic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobisverba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,