ingenium, capsis quem fama est esse librisqueambustum propriis. fuerit Lucilius, inquam,comis et urbanus, fuerit limatior idemquam rudis et Graecis intacti carminis auctorquamque poetarum seniorum turba; sed ille,si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum,detereret sibi multa, recideret omne quod ultraperfectum traheretur, et in versu faciendosaepe caput scaberet vivos et roderet unguis.saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sintscripturus, neque te ut miretur turba labores,contentus paucis lectoribus. an tua demensvilibus in ludis dictari carmina malis?non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax,contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quodvellicet absentem Demetrius? aut quod ineptusFannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque,Valgius et probet haec Octavius optimus atqueFuscus et haec utinam Viscorum laudet uterqueambitione relegata. te dicere possum,Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulquevos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni,conpluris alios, doctos ego quos et amicosprudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,arridere velim, doliturus, si placeant spedeterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,discipularum inter iubeo plorare cathedras.i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.