contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraquesuavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.’cum versus facias, te ipsum percontor, an et cumdura tibi peragenda rei sit causa petilli?scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini,cum Pedius causas exsudet Poplicola atqueCorvinus, patriis intermiscere petitaverba foris malis, Canusini more bilinguis.atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra,versiculos, vetuit me tali voce Quirinuspost mediam noctem visus, cum somnia vera:‘in silvam non ligna feras insanius ac simagnas Graecorum malis inplere catervas.’turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumquediffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa,nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.arguta meretrice potes Davoque Chremetaeludente senem comis garrire libellosunus vivorum, Fundani, Pollio regumfacta canit pede ter percusso; forte epos acerut nemo Varius ducit, molle atque facetumVergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:hoc erat, experto frustra Varrone Atacinoatque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,inventore minor; neque ego illi detrahere ausimhaerentem capiti cum multa laude coronam.at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentemplura quidem tollenda relinquendis. age quaeso,tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?nil comis tragici mutat Lucilius acci?non ridet versus Enni gravitate minores,cum de se loquitur non ut maiore reprensis?quid vetat et nosmet Lucili scripta legentisquaerere, num illius, num rerum dura negaritversiculos natura magis factos et euntismollius ac siquis pedibus quid claudere senis,hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentosante cibum versus, totidem coenatus, Etrusciquale fuit Cassi rapido ferventius amni