aut alius casus lecto te adflixit, habes quiadsideat, fomenta paret, medicum roget, ut tesuscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?non uxor salvum te volt, non filius; omnesvicini oderunt, noti, pueri atque puellae.miraris, cum tu argento post omnia ponas,si nemo praestet, quem non merearis, amorem?at si cognatos nullo natura laborequos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,infelix operam perdas, ut siquis asellumin campo doceat parentem currere frenis.denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,pauperiem metuas minus et finire laboremincipias, parto quod avebas, ne facias quodUmidius quidam; non longa est fabula: divesut metiretur nummos, ita sordidus, ut senon umquam servo melius vestiret, ad usquesupremum tempus, ne se penuria victusopprimeret, metuebat. at hunc liberta securidivisit medium, fortissima Tyndaridarum.‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sicut Nomentanus?’ pergis pugnantia secumfrontibus adversis conponere: non ego avarumcum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:est modus in rebus, sunt certi denique fines,quos ultra citraque nequit consistere rectum.illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,se probet ac potius laudet diversa sequentis,quodque aliena capella gerat distentius uber,tabescat neque se maiori pauperiorumturbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.sic festinanti semper locupletior obstat,ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,instat equis auriga suos vincentibus, illumpraeteritum temnens extremos inter euntem.inde fit, ut raro, qui se vixisse beatumdicat et exacto contentus tempore vitacedat uti conviva satur, reperire queamus.iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi