quid iuvat inmensum te argenti pondus et aurifurtim defossa timidum deponere terra?quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?milia frumenti tua triverit area centum:non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, sireticulum panis venalis inter onustoforte vehas umero, nihilo plus accipias quamqui nil portarit. vel dic quid referat intranaturae finis viventi, iugera centum anmille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?ut tibi si sit opus liquidi non amplius urnavel cyatho ac dicas ‘magno de flumine mallemquam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit,plenior ut siquos delectet copia iusto,cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limoturbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.at bona pars hominum decepta cupidine falso‘nil satis est’, inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis’:quid facias illi? iubeas miserum esse, libenterquatenus id facit: ut quidam memoratur Athenissordidus ac dives, populi contemnere vocessic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudoipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’Tantalus a labris sitiens fugientia captatflumina — quid rides? mutato nomine de tefabula narratur: congestis undique saccisindormis inhians et tamquam parcere sacriscogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?panis ematur, holus, vini sextarius, addequis humana sibi doleat natura negatis.an vigilare metu exanimem, noctesque diesqueformidare malos fures, incendia, servos,ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horumsemper ego optarim pauperrimus esse bonorum.at si condoluit temptatum frigore corpus