conpilasse putes, verbum non amplius addam.Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,mendici, mimae, balatrones, hoc genus omnemaestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus essedicatur metuens, inopi dare nolit amico,frigus quo duramque famem propellere possit.hunc si perconteris, avi cur atque parentispraeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,omnia conductis coemens obsonia nummis,sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.Fufidius vappae famam timet ac nebulonisdives agris, dives positis in fenore nummis:quinas hic capiti mercedes exsecat atquequanto perditior quisque est, tanto acrius urget;nomina sectatur modo sumpta veste virilisub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in sepro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terentifabula quem miserum gnato vixisse fugatoinducit, non se peius cruciaverit atque hic.siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc:dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.Maltinus tunicis demissis ambulat, est quiinguen ad obscaenum subductis usque; facetuspastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illasquarum subsuta talos tegat instita veste,contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.quidam notus homo cum exiret fornice, ‘mactevirtute esto’ inquit sententia dia Catonis;‘nam simul ac venas inflavit taetra libido,huc iuvenes aequom est descendere, non alienaspermolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi.audire est operae pretium, procedere rectequi moechis non voltis, ut omni parte laborentutque illis multo corrupta dolore voluptas