Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortemseu Ratio dederit seu Fors obiecerit, illacontentus vivat, laudet diversa sequentis?‘o fortunati mercatores’ gravis annismiles ait, multo iam fractus membra labore.contra mercator navim iactantibus Austris,‘militia est potior. quid enim? concurritur: horaemomento cita mors venit aut victoria laeta.’agricolam laudat iuris legumque peritus,sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat;ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,solos felicis viventis clamat in urbe.cetera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacemdelassare valent Fabium. ne te morer, audi,quo rem deducam. si quis Deus ‘en ego’ dicat‘iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,vos hinc mutatis discedite partibus. eia,quid statis?’ nolint. atqui licet esse beatis.quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambasiratus buccas inflet neque se fore posthactam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?praeterea, ne sic ut qui iocularia ridenspercurram — quamquam ridentem dicere verumquid vetat? ut pueris olim dant crustula blandidoctores, elementa velint ut discere prima —sed tamen amoto quaeramus seria ludo:ille gravem duro terram qui vertit aratro,perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omneaudaces mare qui currunt, hac mente laboremsese ferre, senes ut in otia tuta recedant,aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicutparvola—nam exemplo est—magni formica laborisore trahit quodcumque potest atque addit acervoquem struit, haud ignara ac non incauta futuri.quae, simul inversum contristat Aquarius annum,non usquam prorepit et illis utitur antequaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestusdemoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.