Rogare longo putidam te saeculo,viris quid enervet meas,cum sit tibi dens ater et rugis vetusfrontem senectus exarethietque turpis inter aridas natispodex velut crudae bovis.sed incitat me pectus et mammae putresequina quales uberaventerque mollis et femur tumentibusexile suris additum.esto beata, funus atque imaginesducant triumphales tuomnec sit marita, quae rotundioribusonusta bacis ambulet.quid? quod libelli Stoici inter Sericosiacere pulvillos amant,inlitterati num minus nervi rigentminusve languet fascinum?quod ut superbo provoces ab inguine,ore adlaborandum est tibi.