non defuisse masculae libidinisAriminensem Foliamet otiosa credidit Neapoliset omne vicinum oppidum,quae sidera excantata voce Thessalalunamque caelo deripit.hic inresectum saeva dente lividoCanidia rodens pollicemquid dixit aut quid tacuit? “o rebus meisnon infideles arbitrae,Nox et Diana, quae silentium regis,arcana cum fiunt sacra,nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domosiram atque numen vertite.formidulosis cum latent silvis feraedulci sopore languidae,senem, quod omnes rideant, adulterumlatrent Suburanae canesnardo perunctum, quale non perfectiusmeae laborarint manus.quid accidit? cur dira barbarae minusvenena Medeae valent,quibus Superbam fugit ulta paelicem,magni Creontis filiam,cum palla, tabo munus imbutum, novamincendio nuptam abstulit?atqui nec herba nec latens in asperisradix fefellit me locis.indormit unctis omnium cubilibusoblivione paelicum?a, a, solutus ambulat veneficaescientioris carmine.non usitatis, Vare, potionibus,o multa fleturum caput,ad me recurres nec vocata mens tuaMarsis redibit vocibus.maius parabo, maius infundam tibifastidienti poculumpriusque caelum Sidet inferius maritellure porrecta super