“Beatus ille qui procul negotiis,ut prisca gens mortalium,paterna rura bubus exercet suissolutus omni faenoreneque excitatur classico miles trucineque horret iratum mareforumque vitat et superba civiumpotentiorum limina.ergo aut adulta vitium propaginealtas maritat populosaut in reducta valle mugientiumprospectat errantis gregesinutilisque falce ramos amputansfeliciores inseritaut pressa puris mella condit amphorisaut tondet infirmas ovis.vel cum decorum mitibus pomis caputAutumnus agris extulit,ut gaudet insitiva decerpens piracertantem et uvam purpurae,qua muneretur te, Priape, et te, paterSilvane, tutor finium.libet iacere modo sub antiqua ilice,modo in tenaci gramine:labuntur altis interim ripis aquae,queruntur in Silvis avesfrondesque lymphis obstrepunt manantibus,somnos quod invitet levis.at cum tonantis annus hibernus Iovisimbris nivisque conparat,aut trudit acris hinc et hinc multa caneapros in obstantis plagasaut amite levi rara tendit retiaturdis edacibus dolospavidumque leporem et advenam laqueo gruemiucunda captat praemia.quis non malarum quas amor curas habethaec inter obliviscitur?quodsi pudica mulier in partem iuvetdomum atque dulcis liberos,