Petti, nihil me sicut antea iuvatscribere versiculos amore percussum gravi,amore, qui me praeter omnis expetitmollibus in pueris aut in puellis urere.hic tertius December, ex quo destitiInachia furere, silvis honorem decutit.heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali)fabula quanta fui, conviviorum et paenitet,in quis amantem languor et silentiumarguit et latere petitus imo spiritus.“contrane lucrum nil valere candidumpauperis ingenium” querebar adplorans tibi,simul calentis inverecundus deusfervidiore mero arcana promorat loco.“quodsi meis inaestuet praecordiislibera bilis, ut haec ingrata ventis dividatfomenta volnus nil malum levantia,desinet inparibus certare submotus pudor.”ubi haec severus te palam laudaveram,iussus abire domum ferebar incerto pedead non amicos heu mihi postis et heulimina dura, quibus lumbos et infregi latus.nunc gloriantis quamlibet mulierculamvincere mollitia amor Lycisci me tenet;unde expedire non amicorum queantlibera consilia nec contumeliae graves,sed alius ardor aut puellae candidaeaut teretis pueri longam renodantis comam.