Phoebe silvarumque potens Diana,Lucidum caeli decus, o colendiSemper et culti, date quae precamurTempore sacro,Quo Sibyllini monuere versusVirgines lectas puerosque castosDis quibus septem placuere collesDicere carmen.Alme Sol, curru nitido diem quiPromis et celas aliusque et idemNasceris, possis nihil urbe RomaVisere maius !Rite maturos aperire partusLenis, Ilithyia, tuere matres,Sive tu Lucina probas vocariSeu Genitalis:Diva, producas subolem patrumqueProsperes decreta super iugandisFeminis prolisque novae feraciLege marita,Certus undenos deciens per annosOrbis ut cantus referatque ludosTer die claro totiensque grataNocte frequentes.Vosque veraces cecinisse, Parcae,Quod semel dictumst stabilisque rerumTerminus servet, bona iam peractisIungite fata.Fertilis frugum pecorisque tellusSpicea donet Cererem corona;Nutriant fetus et aquae salubresEt Iovis aurae.Condito mitis placidusque teloSupplices audi pueros, Apollo;Siderum regina bicornis, audi,Luna, puellas:Roma si vestrumst opus, IliaequeLitus Etruscum tenuere turmae,Iussa pars mutare Lares et urbemSospite cursu,