sed non haec mihi vis, nec tibi taliumres est aut animus deliciarum egens.gaudes carminibus; carmina possumusdonare et pretium dicere muneri.non incisa notis marmora publicis,per quae spiritus et vita redit bonispost mortem ducibus, non “celeres fugaereiectaeque retrorsum Hannibalis minae”non “incendia Karthaginis inpiae”,eius, “qui domita nomen ab Africalucratus rediit”, clarius indicantlaudes quam “Calabrae Pierides” neque,si chartae sileant quod bene feceris,mercedem tuleris. quid foret IliaeMavortisque puer, si taciturnitasobstaret meritis invida Romuli?ereptum Stygiis fluctibus Aeacumvirtus et favor et lingua potentiumvatum divitibus consecrat insulis.dignum laude virum Musa vetat mori,caelo Musa beat. sic Iovis interestoptatis epulis inpiger Hercules,clarum Tyndaridae sidus ab infimisquassas eripiunt aequoribus ratis,ornatus viridi tempora pampinoLiber vota bonos ducit ad exitus.Ne forte credas interitura quaelonge sonantem natus ad Aufidumnon ante volgatas per artisverba loquor socianda chordis:non, si priores Maeonius tenetsedes Homerus, Pindaricae latentCeaeque et Alcaei minacesStesichorique graves Camenaenec siquid olim lusit Anacreondelevit aetas; spirat adhuc amorvivuntque conmissi caloresAeoliae fidibus puellae.non sola comptos arsit adultericrinis et aurum vestibus inlitum