concines laetosque dies et urbispublicum ludum super inpetratofortis Augusti reditu forumquelitibus orbum.tum meae, si quid loquar audiendum,vocis accedet bona pars et “o solpulcher, o laudande!” canam receptoCaesare felix.teque, dum procedis, “Io Triumphe”non semel dicemus, “Io Triumphe”civitas omnis dabimusque divistura benignis.te decem tauri totidemque vaccae,me tener solvet vitulus, relictamatre qui largis iuvenescit herbisin mea vota,fronte curvatos imitatus ignistertium lunae referentis ortum,qua notam duxit, niveus videri,cetera fulvos.Quem tu, Melpomene, semelnascentem placido lumine videris,illum non labor Isthmiusclarabit pugilem, non equos inpigercurru ducet Achaicovictorem neque res bellica Deliisornatum foliis ducem,quod regum tumidas contuderit minas,ostendet Capitolio:sed quae Tibur aquae fertile praefluuntet spissae nemorum comaefingent Aeolio carmine nobilem.Romae principis urbiumdignatur suboles inter amabilisvatum ponere me choroset iam dente minus mordeor invido.o testudinis aureaedulcem quae strepitum, Pieri, temperas,o mutis quoque piscibusdonatura cycni, si libeat, sonum,