voce quos reddas: minuentur atraecarmine curae.Iam veris comites, quae mare temperant,inpellunt animae lintea Thraciae,iam nec prata rigent nec fluvii strepunthiberna nive turgidi.nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,infelix avis et Cecropiae domusaeternum opprobrium, quod male barbarasregum est ulta libidines.dicunt in tenero gramine pinguiumcustodes ovium carmina fistuladelectantque deum, cui pecus et nigricolles Arcadiae placent.adduxere sitim tempora, Vergili:sed pressum Calibus ducere Liberumsi gestis, iuvenum nobilium cliens,nardo vina merebere.nardi parvus onyx eliciet cadum,qui nunc Sulpiciis adcubat horreis,spes donare novas largus amaraquecurarum eluere efficax.ad quae si properas gaudia, cum tuavelox merce veni: non ego te meisinmunem meditor tinguere poculis,plena dives ut in domo.verum pone moras et studium lucrinigrorumque memor, dum licet, igniummisce stultitiam consiliis brevem:dulce est desipere in loco.Audivere, Lyce, di mea vota, diaudivere, Lyce: fis anus et tamenvis formosa videriludisque et bibis inpudenset cantu tremulo pota Cupidinemlentum sollicitas. ille virentis etdoctae psallere Chiaepulcris excubat in genis.inportunus enim transvolat aridasquercus et refugit te quia luridi