et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae,nunc et qui color est puniceae flore prior rosaemutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam,dices “heu,” quotiens te speculo videris alterum,“quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,vel cur his animis incolumes non redeunt genae?”Est mihi nonum superantis annumplenus Albani cadus, est in horto,Phylli, nectendis apium coronis;est hederae vismulta, qua crinis religata fulges,ridet argento domus, ara castisvincta verbenis avet immolatospargier agno;cuncta festinat manus, huc et illuccursitant mixtae pueris puellae,sordidum flammae trepidant rotantesvertice fumum.ut tamen noris, quibus advocerisgaudiis: Idus tibi sunt agendae,qui dies mensem Veneris marinaefindit Aprilem,iure sollemnis mihi sanctiorquepaene natali proprio, quod ex hacluce Maecenas meus adfluentisordinat annos.Telephum, quem tu petis, occupavitnon tuae sortis iuvenem puelladives et lasciva tenetque gratacompede vinctum.terret ambustus Phaethon avarasspes et exemplum grave praebet alesPegasus terrenum equitem gravatusBellerophontem,semper ut te digna sequare et ultraquam licet sperare nefas putandodisparem vites. age iam, meorumfinis amorum,(non enim posthac alia calebofemina) condisce modos, amanda