stirpisque raptas et pecus et domosvolventis una, non sine montiumclamore vicinaeque silvae,cum fera diluvies quietosinritat amnis. ille potens suilaetusque deget cui licet in diemdixisse “vixi: cras vel atranube polum pater occupatovel sole puro; non tamen inritumquodcumque retro est efficiet nequediffinget infectumque reddetquod fugiens semel hora vexit.”Fortuna saevo laeta negotio etludum insolentem ludere pertinaxtransmutat incertos honores,nunc mihi nunc alii benigna.laudo manentem; si celeres quatitpennas, resigno quae dedit et meavirtute me involvo probamquepauperiem sine dote quaero.non est meum, si mugiat Africismalus procellis, ad miseras precesdecurrere et votis paciscine Cypriae Tyriaeque mercesaddant avaro divitias mari:tunc me biremis praesidio scaphaetutum per Aegaeos tumultusaura feret geminusque Pollux.Exegi monumentum aere perenniusregalique situ pyramidum altius,quod non imber edax, non aquilo impotenspossit diruere aut innumerabilisannorum series et fuga temporum.non omnis moriar multaque pars meivitabit Libitinam; usque ego posteracrescam laude recens, dum Capitoliumscandet cum tacita virgine pontifex.dicar, qua violens obstrepit Aufiduset qua pauper aquae Daunus agrestiumregnavit populorum, ex humili potens,