summo carmine quae Cnidonfulgentisque tenet Cycladas et Paphoniunctis visit oloribusdicetur, merita Nox quoque nenia.Tyrrhena regum progenies, tibinon ante verso lene merum cadocum flore, Maecenas, rosarum etpressa tuis balanus capillisiamdudum apud me est: eripe te moraene semper udum Tibur et Aefulaedeclive contempleris arvum etTelegoni iuga parricidae.fastidiosam desere copiam etmolem propinquam nubibus arduis,omitte mirari beataefumum et opes strepitumque Romae.plerumque gratae divitibus vicesmundaeque parvo sub lare pauperumcenae sine aulaeis et ostrosollicitam explicuere frontem.Iam clarus occultum Andromedae paterostendit ignem, iam Procyon furitet stella vesani Leonis,sole dies referente siccos;iam pastor umbras cum grege languidorivumque fessus quaerit et horididumeta Silvani, caretqueripa vagis taciturna ventis.tu civitatem quis deceat statuscuras et urbi sollicitus timesquid Seres et regnata CyroBactra parent Tanaisque discors.prudens futuri temporis exitumcaliginosa nocte premit deusridetque, si mortalis ultrafas trepidat. quod adest mementoconponere aequos; cetera fluminisritu feruntur, nunc medio alveocum pace delabentis Etruscumin mare, nunc lapides adesos