antequam stantis repetat paludesimbrium divina avis imminentium,oscinem corvum prece suscitabosolis ab ortu.sis licet felix, ubicumque mavis,et memor nostri, Galatea, vivasteque nec laevos vetet ire picusnec vaga cornix.sed vides, quanto trepidet tumultupronus Orion. ego quid sit aterHadriae novi sinus et quid albuspeccet Iapyx.hostium uxores puerique caecossentiant motus orientis Austri etaequoris nigri fremitum et trementisverbere ripas.sic et Europe niveum dolosocredidit tauro latus et scatentembeluis pontum mediasque fraudespalluit audax.nuper in pratis studiosa florum etdebitae Nymphis opifex coronaenocte sublustri nihil astra praetervidit et undas.quae simul centum tetigit potentemoppidis Creten, “pater, o relictumfiliae nomen pietasque” dixit“victa furore!unde quo veni? levis una mors estvirginum culpae. vigilansne ploroturpe conmissum an vitiis carentemludit imagovana, quae porta fugiens eburnasomnium ducit? meliusne fluctusire per longos fuit an recentiscarpere flores?siquis infamem mihi nunc iuvencumdedat iratae, lacerare ferro etfrangere enitar modo multum amaticornua monstri.