nec pestilentem sentiet Africumfecunda vitis nec sterilem segesrobiginem aut dulces alumnipomifero grave tempus anno.nam quae nivali pascitur Algidodevota quercus inter et ilicesaut crescit Albanis in herbisvictima, pontificum securiscervice tinguet: te nihil attinettemptare multa caede bidentiumparvos coronantem marinorore deos fragilique myrto.inmunis aram si tetigit manus,non sumptuosa blandior hostia,mollivit aversos Penatisfarre pio et saliente mica.Intactis opulentiorthesauris Arabum et divitis Indiaecaementis licet occupesterrenum omne tuis et mare publicum:si figit adamantinossummis verticibus dira Necessitasclavos, non animum metu,non mortis laqueis expedies caput.campestres melius Scythae,quorum plaustra vagas rite trahunt domosvivunt et rigidi Getae,inmetata quibus iugera liberasfruges et Cererem feruntnec cultura placet longior annuadefunctumque laboribusaequali recreat sorte vicarius.illic matre carentibusprivignis mulier temperat innocensnec dotata regit virumconiunx nec nitido fidit adultero;dos est magna parentiumvirtus et metuens alterius viricerto foedere castitas,et peccare nefas aut pretium est mori.