Mercuri, nam te docilis magistromovit Amphion lapides canendo,tuque testudo resonare septemcallida nervis,nec loquax olim neque grata, nunc etdivitum mensis et amica templis,dic modos, Lyde quibus obstinatasadplicet auris,quae velut latis equa trima campisludit exsultim metuitque tanginuptiarum expers et adhuc protervocruda marito.tu potes tigris comitesque silvasducere et rivos celeres morari;cessit immanis tibi blandientiianitor aulaeCerberus, quamvis furiale centummuniant angues caput eius atquespiritus taeter saniesque manetore trilingui;quin et Ixion Tityosque volturisit invito, stetit urna paulumsicca, dum grato Danai puellascarmine mulces.audiat Lyde scelus atque notasvirginum poenas et inane lymphaedolium fundo pereuntis imoseraque fata,quae manent culpas etiam sub Orco.inpiae, (nam quid potuere maius?)inpiae sponsos potuere duroperdere ferro.una de multis face nuptialidigna periurum fuit in parentemsplendide mendax et in omne virgonobilis aevum,“surge” quae dixit iuveni marito,“surge, ne longus tibi somnus undenon times detur; socerum et scelestasfalle sorores,