perpetuos, sic tu sapiens finire mementotristitiam vitaeque laboresmolli, Plance, mero, seu te fulgentia signiscastra tenent seu densa tenebitTiburis umbra tui. Teucer Salamina patremquecum fugeret, tamen uda Lyaeotempora populea fertur vinxisse coronasic tristis adfatus amicos:“quo nos cumque feret melior fortuna parente,ibimus—o socii comitesque,nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:certus enim promisit Apolloambiguam tellure nova Salamina futuram.o fortes peioraque passimecum saepe viri, nunc vino pellite curas;cras ingens iterabimus aequor.”Lydia, dic per omniste deos oro, Sybarin cur properes amandoperdere, cur apricumoderit campum patiens pulveris atque solis,cur neque militarisinter aequalis equitet, Gallica nec lupatistemperet ora frenis?cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivumsanguine viperinocautius vitat neque iam livida gestat armisbracchia saepe disco,saepe trans finem iaculo nobilis expedito?quid latet, ut marinaefilium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiaefunera, ne viriliscultus in caedem et Lycias proriperet catervas?Vides ut alta stet nive candidumSoracte nec iam sustineant onussilvae laborantes geluqueflumina constiterint acuto?dissolve frigus ligna super focolarge reponens atque benigniusdeprome quadrimum Sabina,o Thaliarche, merum diota.