dis carus ipsis, quippe ter et quateranno revisens aequor Atlanticuminpune. me pascunt olivae,me cichorea levesque malvae.frui paratis et valido mihi,Latoe, dones et precor integracum mente nec turpem senectamdegere nec cithara carentem.Poscimur. si quid vacui sub umbralusimus tecum, quod et hunc in annumvivat et pluris, age dic Latinum,barbite, carmen,Lesbio primum modulate civi,qui ferox bello tamen, inter armasive iactatam religarat udolitore navim,Liberum et Musas Veneremque et illisemper haerentem puerum canebatet Lycum nigris oculis nigroquecrine decorum.o decus Phoebi et dapibus supremigrata testudo Iovis, o laborumdulce lenimen, mihi cumque salverite vocanti!Albi, ne doleas plus nimio memorinmitis Glycerae neu miserabilisdecantes elegos, cur tibi iuniorlaesa praeniteat fide.insignem tenui fronte LycoridaCyri torret amor, Cyrus in asperamdeclinat Pholoen: sed prius Apulisiungentur capreae lupisquam turpi Pholoe peccet adultero.sic visum Veneri, cui placet inparesformas atque animos sub iuga aeneasaevo mittere cum ioco.ipsum me melior cum peteret Venus,grata detinuit compede Myrtalelibertina, fretis acrior Hadriaecurvantis Calabros sinus.