amore peccas. quidquid habes, age,depone tutis auribus. a miser,quanta laborabas Charybdi,digne puer meliore flamma.quae saga, quis te solvere Thessalismagus venenis, quis poterit deus?vix inligatum te triformiPegasus expediet Chimaera.Te maris et terrae numeroque carentis harenaemensorem cohibent, Archyta,pulveris exigui prope litus parva Matinummunera nec quicquam tibi prodestaerias temptasse domos animoque rotundumpercurrisse polum morituro.occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,Tithonusque remotus in auraset Iovis arcanis Minos admissus habentqueTartara Panthoiden iterum Orcodemissum, quamvis clipeo Troiana refixotempora testatus nihil ultranervos atque cutem morti concesserat atrae,iudice te non sordidus auctornaturae verique. sed omnis una manet noxet calcanda semel via leti.dant alios Furiae torvo spectacula Marti,exitio est avidum mare nautis;mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullumsaeva caput Proserpina fugit:me quoque devexi rapidus comes OrionisIllyricis Notus obruit undis.at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenaeossibus et capiti inhumatoparticulam dare: sic quodcumque minabitur Eurusfluctibus Hesperiis Venusinaeplectantur silvae te sospite multaque mercesunde potest tibi defluat aequoab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.neglegis inmeritis nociturampostmodo te natis fraudem conmittere? fors etdebita iura vicesque superbae