invicem moechos anus arrogantisflebis in solo levis angiportuThracio bacchante magis sub inter-lunia vento,cum tibi flagrans amor et libido,quae solet matres furiare equorum,saeviet circa iecur ulcerosumnon sine questu,laeta quod pubes hedera virentigaudeat pulla magis atque myrto,aridas frondes hiemis sodalidedicet Euro.Musis amicus tristitiam et metustradam protervis in mare Creticumportare ventis, quis sub Arctorex gelidae metuatur orae,quid Tiridaten terreat, unicesecurus. o quae fontibus integrisgaudes, apricos necte flores,necte meo Lamiae coronam,Piplei dulcis. nil sine te meiprosunt honores: hunc fidibus novis,hunc Lesbio sacrare plectroteque tuasque decet sorores.Natis in usum laetitiae scyphispugnare Thracum est: tollite barbarummorem verecundumque Bacchumsanguineis prohibete rixis.vino et lucernis Medus acinacesimmane quantum discrepat: inpiumlenite clamorem sodaleset cubito remanete presso.voltis severi me quoque sumerepartem Falerni? dicat Opuntiaefrater Megillae, quo beatusvolnere, qua pereat sagitta.cessat voluntas? non alia bibammercede. quae te cumque domat Venus,non erubescendis aduritignibus ingenuoque semper