Dianam tenerae dicite virgines,intonsum pueri dicite CynthiumLatonamque supremodilectam penitus Iovi.vos laetam fluviis et nemorum comaquaecumque aut gelido prominet Algidonigris aut Erymanthisilvis aut viridis Cragi;vos Tempe totidem tollite laudibusnatalemque, mares, Delon Apollinisinsignemque pharetrafraternaque umerum lyra.hic bellum lacrimosum, hic miseram famempestemque a populo et principe Caesare inPersas atque Britannosvestra motus aget prece.Integer vitae scelerisque purusnon eget Mauris iaculis neque arcunec venenatis gravida sagittis,Fusce, pharetra,sive per Syrtis iter aestuosassive facturus per inhospitalemCaucasum vel quae loca fabulosuslambit Hydaspes.namque me silva lupus in Sabina,dum meam canto Lalagen et ultraterminum curis vagor expeditis,fugit inermem;quale portentum neque militarisDaunias latis alit aesculetisnec Iubae tellus generat, leonumarida nutrix.pone me pigris ubi nulla campisarbor aestiva recreatur aura,quod latus mundi nebulae malusqueIuppiter urget;pone sub curru nimium propinquisolis in terra domibus negata:dulce ridentem Lalagen amabo,dulce loquentem.