serus in caelum redeas diuquelaetus intersis populo Quirinineve te nostris vitiis iniquumocior auratollat; hic magnos potius triumphos,hic ames dici pater atque princepsneu sinas Medos equitare inultoste duce, Caesar.Sic te diva potens Cypri,sic fratres Helenae, lucida sidera,ventorumque regat paterobstrictis aliis praeter Iapyga,navis, quae tibi creditumdebes Vergilium; finibus Atticisreddas incolumem precoret serves animae dimidium meae.illi robur et aes triplexcirca pectus erat, qui fragilem truciconmisit pelago ratemprimus: nec timuit praecipitem Africumdecertantem Aquilonibusnec tristis Hyadas nec rabiem Noti,quo non arbiter Hadriaemaior, tollere seu ponere volt freta;quem mortis timuit gradumqui siccis oculis monstra natantia,qui vidit mare turbidum etinfamis scopulos Acroceraunia?nequiquam deus absciditprudens oceano dissociabiliterras, si tamen inpiaenon tangenda rates transiliunt vada.audax omnia perpetigens humana ruit per vetitum nefas:audax Iapeti genusignem fraude mala gentibus intulit;post ignem aetheria domosubductum macies et nova febriumterris incubuit cohorssemotique prius tarda necessitas