quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?ac ne quis modici transiliat munera Liberi,Centaurea monet cum Lapithis rixa super merodebellata, monet Sithoniis non levis Euhius,cum fas atque nefas exiguo fine libidinumdiscernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,invitum quatiam nec variis obsita frondibussub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntiocornu tympana, quae subsequitur caecus amor suiet tollens vacuum plus nimio gloria verticemarcanique fides prodiga, perlucidior vitro.Mater saeva CupidinumThebanaeque iubet me Semelae pueret lasciva Licentiafinitis animum reddere amoribus.urit me Glycerae nitorsplendentis Pario marmore purius,urit grata protervitaset voltus nimium lubricus adspici.in me tota ruens VenusCyprum deseruit nec patitur Scythaset versis animosum equisParthum dicere nec quae nihil attinent.hic vivum mihi caespitem, hicverbenas, pueri, ponite turaquebimi cum patera meri:mactata veniet lenior hostia.Vile potabis modicis Sabinumcantharis, Graeca quod ego ipse testaconditum levi, datus in theatrocum tibi plausus,clare Maecenas eques, ut paternifluminis ripae simul et iocosaredderet laudes tibi Vaticanimontis imago.Caecubum et prelo domitam Calenotu bibes uvam: mea nec Falernaetemperant vites neque Formianipocula colles.