Id regi omnium, quae in vita pertulerat, adversorum luctuosissimum accidisse certum habetur eumque magnitudine dosoris in lacrimas et lamenta victum multa animi de gradu deiecti argumenta edidisse. Sed ea quidem varie traduntur: illud inter omnes constat, Alexandrum, ut quam decentissimas exequias ei duceret, noluisse Ecbatanis eum sepeliri, sed Babylonem, quo ipse profecturus esset, a Perdicca deferri: ibique funus inaudito exemplo duodecim milibus talentum locavisse. Per Universum certe imperium lugeri eum iussit et, ne memoria eius in exercitu exolesceret, equitibus, quibus praefuerat, nullum praefecit ducem, sed Hephaestionis alam appellari voluit et, quae ille signa instituisset, ea non inmutari. Funebria certamina ludosque, quales numquam editi fuissent, meditatus tria milia artificum coegit: qui non multo post in ipsius exequiis certasse traduntur. Nee amici tam effuso adfectu ad conciliandam eius gratiam segniter usi certatim repperere, per quae memoria defuncti clarior honoratiorque fieret. Eumenes igitur cum se ob simultatem cum Hephaestione in regis indignationem incurrisse sensisset, multis auctor fuit seque et arma sua Hephaestioni consecrandi pecuniasque ad cohonestandum funus large contulit. Hoc exemplum imitati sunt ceteri: eoque processit adsentantium inpudentia, ut regi maerore et desiderio defuncti insanienti persuasum tandem sit, deum esse Hephaestionem. Quo quidem tempore ex copiarum ducibus Agathocles Samius in extremum periculum venit, quod eius tumulum praeteriens inlacrimasse visus est.Ac nisi Perdiccas venanti sibi Hephaestionem adparuisse ementitus per deos omnes ipsumque Hephaestionem deierasset, ex ipso se cognovisse, Agathoclem non ut mortuum et vanae divinitatis titulis frustra ornatum flevisse, verum propter memoriam pristinae sodalitatis lacrimas non tenuisse, vir fortis et de rege bene meritus pietatis in amicum graves poenas innoxius pependisset. Ceterum ut paulisper a luctu avocaret animum, in Cossaeorum terram expeditionem suscepit. luga Mediae vicina Cossaei tenent, aspera et bellicosa et rapto vivere assueta gens. Ab his Persarum reges annuo tributo pacem redimere solebant, ne in subiectam terram decurrentes latrociniis regionem facerent infestant. Nam vim temptantes Persas facile reppulerant asperitate locorum defensi, in quae se recipiebant, quotiens armis superati erant. Idem muneribus quotannis placabantur, ut regi Ecbatanis, ubi aestiva solebat agere, Babylonem remigranti tutus per ea loca transitus esset. Hos igitur Alexander bipartito agmine adgressus intra quadraginta dies perdomuit. Nam ab ipso rege et Ptolomaeo, qui partem exercitus ducebat, saepe victi, ut captivos suos reciperent, permisere se victori. Ille validas urbes opportunis locis condi iussit, ne abducto exercitu fera gens iugum exueret. Motis inde castris, ut militent expeditione recenti fessum reficeret, lento agmine Babylonem processit. Iamque vix triginta ab urbe stadia aberat, cum Nearchus occurrit, quem per Oceanum et Euphratis ostia Babylonem praemiserat, oravitque, ne fatalem sibi urbem vellet ingredi. Conpertum id sibi ex Chaldaeis, qui multarum iam praedictionum eventu artis suae fidem abunde probavissent.Rex fama eorum hominum constantique adseveratione motus dimissis in urbem amicorum plerisque alia via praeter Babylonem ducit ac ducenta inde stadia stativa conlocat. Sed ab Anaxarcho philosophe edoctus contemptis Chaldaeorum monitis, quorum disciplinam inanem aut supervacuam arbitrabatur, urbem intrat. Legationes eo ex universo ferme orbe confluxerant. Quibus per conplures dies studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias animum advertit. Quae summo omnium studio ita celebratae sunt, ut nullius ad id tempus regis feralia magnitudine sumptuum apparatusque celebritate non vicerint. Post haec cupido incessit regi per Pallacopam amnem ad Arabum confinia navigandi: quo delatus urbi condendae commoda sede reperta Graecorum aetate aut vulneribus invalidos et, si qui sua sponte remanserant, ibi conlocat. Quibus ex sententia perfectis iam futuri securus Chaldaeos inridebat, quod Babylonem non ingressus tantum esset incolumis, verum etiam excessisset. Verum enimvero revertenti per paludes, quas Euphrates in Pallacopam effusus efficit, foedum omen oblatum est. Quippe rami desuper inpendentes detractum capiti regis diadema proiecerunt in fluctus. Cum deinde alia atque alia prodigia nuntiarentur, procurandis eis Graeco simul barbaroque ritu continua sacra facta sunt. Neque tamen expiari nisi morte regis potuere. Qui cum Nearchum excepisset convivio iamque cubitum iturus esset, Medii Larisaci obnixis precibus dedit, ut ad eum comissatum veniret. Ubi postquam tota node perpotavit, male habere coepit. Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas esset. Interea milites sollicitudine desiderioque eius anxii, quamvis admonentibus ducibus, ne valitudinem regis onerarent, expresserunt, ut in conspectum eius admitterentur.