Filios ex Asiaticis uxoribus susceptos — ad decen milia fuisse traduntur — apud se relinqui iussit, ne in Macedoniam cum parentibus transgressi et coniugibus liberisque prioribus permixti familias contentionibus et discordiis inplerent: sibi curae fore pollicitus, ut patrio more instituti militiae artes edocerentur. Ita plus decem milia veteranorum dimissa sunt, additusque est, qui eos deduceret, Craterus, ex praecipuis regis amicis. Cui si quid humani accidisset, Polyperconti parere iussi sunt. Litteris etiam ad Antipatrum scriptis honorem emeritis haberi iussit, ut, quotiens ludi atque certamina ederentur, in primis ordinibus coronati spectarent, utque fato functorum liberi inpuberes in paterna stipendia succederent. Craterum Macedoniae finitimisque regionibus cum imperio praeesse placuit, Antipatrum autem cum supplemento iuniorum Macedonum ad regem venire. Verebatur enim, ne per discordiam praefecti cum Olympiade gravis aliqua clades acciperetur. Nam multas ad Alexandrum epistulas mater, multas Antipater miserat, vicissimque alter alterum adroganter et acerbe pleraque facere criminabantur, quae ad dedecus aut detrimentum regiae maiestatis pertinerent. Postquam enim rumor occisi regis temere vulgatus in Macedoniam manavit, mater eius sororque Cleopatra tumultum moverant, et haec quidem patenum regnum, Olympias Epirum occupaverat. Forte, dum eiusmodi litterae redduntur, Hephaestion, qui omnium arcanorum particeps haberetur, resignatas ah Alexandro simul inspiciebat. Neque retinuit eum rex, sed detractum digito anulum ori legentis admovit, nihil eorum, quae perscripta essent, in alios efferendum significans.Incusasse autem ambos fertur et matris insolentia permotus exclamasse, eam pro habitatione decem mensium, quam in utero sibi praebuisset, gravem mercedem exigere, Antipatrum vero suspectum habuisse parta ex Spartanis victoria tollere animos et imperio tot iam annos prorogatо supra praefecti modum esse elatum. Itaque cum eius gravitas atque integritas a quibusdam praedicaretur, respondit exterius quidem album videri, sed si penitus introspiceretur, Mum esse purpureum. Pressit tamen suspicionem suam neque ullum manifestius abalienati animi indicium protulit. Credidere tamen plerique Antipatrum arcessi se supplicii causa ratum inpiis insidiis mortis regis, quae paulo post secuta est, auctorem extitisse. Interea rex, ut inminuti exercitus detrimenta sarciret, optimum quemque Persarum in Macedonicos ordines adlegit: mille etiam praestantissimos segregavit ad corporis custodiam: aliam hastatorum manum, haud pauciores decem milibus, ad regium tabernaculum excubias agere iussit. Haec agenti Peucestes supervenit cum viginti milibus sagittariorum funditorumque, quos ex sua provincia coegerat. His per exercitum distributis profectus est Susis et Pasitigri amne traiecto apud Caras castra metatus est. Inde quadriduo per Sittacenen ductis copiis Sambana processit ibique per septem dies substitit. Tridui deinde itinere emenso Celonas perventum est. Oppidum hoc tenent Boeotia profecti, quos Xerxes ex sedibus suis excitos in Orientem transtulit: servabantque argumentum originis peculiarem sermonem ex Graecis plerumque vocibus constantem, ceterum propter commercii necessitatem finitimorum barbarorum lingua utebantur. Inde Bagistanen ingressus est, regionem opulentam et abundantem arborum amoeno et fecundo fetu ceterisque ad vitae non usum modo, verum etiam delectationem pertinentibus.Gravis inter haec Eumeni cum Hephaestione simultas inciderat. Nam servos Eumenis e deversorio, quod pro domino suo occupaverant, Hephaestio proturbavit, ut Euius tibicen eo reciperetur. Neque multo post, cum iam sopita odia viderentur, nova orta contentione adeo recruducrunt, ut etiam in atrox iurgium et acerba utrimque convicia prorumperent. Sed Alexandri intercessione imperioque inimicitiae saltem in speciem abolitae sunt, cum ille Hephaestioni etiam minatus esset, qui in summa regis gratia Eumenem quamvis cupidum reconciliationis pertinacius aversabatur. Perventum deinde est in Mediae campos, ubi maximi equorum greges alebantur: Nisaeos appellant, magnitudine et specie insignes. Plus quinquaginta milia ibi reperta esse cum Alexander eo transiret, a comitibus eius adnotatum est: olim triplicem numerum fuisse, sed inter bellorum turbas maximam eorum partem praedones abegisse. Ad triginta dies ibi substitit rex. Eo Atropates, Mediae satrapes, centum barbaras mulieres adduxit equitandi peritas peltisque et securibus armalas: unde quidam crediderunt Amazonum ex gente reliquias fuisse. Septimis deinde castris Ecbatana, Mediae caput, pervenit. Ibi sollemnia dis sacrificia fecit ludosque edidit et conviviis festisque diebus laxavit animum, ut ad nova opera validior esset. Sed ista volventem velut iniecta manu fatum alio traxit vitamque carissimo amicorum eius neque multo post ipsi quoque regi eripuit. Pueros in stadio certantes spectabat, cum nuntiatum est deficere Hephaestionem, qui ex crapula septimum iam diem aeger cubabat. Exterritus amici periculo statim surrexit et ad hospitium eius celeriter se contulit. Neque tamen prius eo pervenit, quam illum mors occupavit.