Aeneas classem et pelagi petere alta parabat,ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnumvocibus his adfata Iovem: Da, nate, petenti,quod tua cara parens domito te poscit Olympo.Pinea silva mihi, multos dilecta per annoslucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,nigranti picea trabibusque obscurus acernis:has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem:ne cursu quassatae ullo neu turbine ventivincantur, prosit nostris in montibus ortas.Filius huic contra, torquet qui sidera mundi:O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?Mortaline manu factae immortale carinaefas habeant certusque incerta pericula lustretAeneas? Cui tanta deo permissa potestas?Immo ubi defunctae finem portusque tenebuntAusonios olim, quaecumque evaserit undisDardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,mortalem eripiam formam magnique iubeboaequoris esse deas, qualis Nereia Dotoet Galatea secant spumantem pectore pontum.Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,per pice torrentis atraque voragine ripasadnuit et totum nutu tremefecit Olympum.Ergo aderat promissa dies et tempora Parcaedebita complerant, cum Turni iniuria Matremadmonuit ratibus sacris depellere taedas.Hic primum nova lux oculis offulsit et ingensvisus ab Aurora caelum transcurrere nimbusIdaeique chori; tum vox horrenda per aurasexcidit et Troum Rutulorumque agmina complet:Ne trepidate meas, Teucri, defendere navisneve armate manus: maria ante exurere Turnoquam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae,ite deae pelagi: genetrix iubet. Et sua quaequecontinuo puppes abrumpunt vincula ripisdelphinumque modo demersis aequora rostrisima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum)