bellatorque animo deus incidit.Pandarus ut fuso germanum corpore cernitet quo sit fortuna loco, qui casus agat res,portam vi magna converso cardine torquet,obnixus latis umeris, multosque suorummoenibus exclusos duro in certamine linquit;ast alios secum includit recipitque ruentis,demens, qui Rutulum in medio non agmine regemviderit inrumpentem ultroque incluserit urbi,immanem veluti pecora inter inertia tigrim.Continuo nova lux oculis effulsit, et armahorrendum sonuere; tremunt in vertice cristaesanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit:agnoscunt faciem invisam atque immania membraturbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingensemicat et mortis fraternae fervidus iraeffatur: Non haec dotalis regia Amatae,nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.Olli subridens sedato pectore Turnus:Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram:hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudointorquet summis adnixus viribus hastam:excepere aurae volnus; Saturnia Iunodetorsit veniens, portaeque infigitur hasta.At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.Sic ait et sublatum alte consurgit in ensemet mediam ferro gemina inter tempora frontemdividit inpubesque immani volnere malas.Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus:conlapsos artus atque arma cruenta cerebrosternit humi moriens, atque illi partibus aequishuc caput atque illuc umero ex utroque pependit.Diffugiunt versi trepida formidine Troes:et si continuo victorem ea cura subisset,rumpere claustra manu sociosque immittere portis,ultimus ille dies bello gentique fuisset;sed furor ardentem caedisque insana cupido