Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra,dis genite et geniture deos. Iure omnia bellagente sub Assaraci fato ventura resident,nec te Troia capit. Simul haec effatus ab altoaethere se misit, spirantis dimovet aurasAscaniumque petit. Forma tum vertitur orisantiquum in Buten; hic Dardanio Anchisaearmiger ante fuit fidusque ad limina custos,tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apolloomnia longaevo similis, vocemque coloremqueet crinis albos et saeva sonoribus arma,atque his ardentem dictis adfatur Iulum:Sit satis, Aenide, telis impune Numanumoppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apolloconcedit laudem et paribus non invidet armis:cetera parce, puer, bello. Sic orsus Apollomortalis medio aspectus sermone reliquitet procul in tenuem ex oculis evanuit auram.Agnovere deum proceres divinaque telaDardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.Ergo avidum pugnae dictis ac numine PhoebiAscanium prohibent, ipsi in certamina rursussuccedunt animasque in aperta pericula mittunt.It clamor totis per propugnacula muris,intendunt acris arcus amentaque torquent.Sternitur omne solum telis, tum scuta cavaequedant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedisverberat imber humum, quam multa grandine nimbiin vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austristorquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,quos Iovis eduxit luco silvestris Iaeraabietibus iuvenes patriis et montibus aequos,portam, quae ducis imperio commissa, recludunt,freti animis, ultroque invitant moenibus hostem.Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,armati ferro et cristis capita alta corusci:quales aëriae liquentia flumina circum,sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum,