Aeneas: siqua interea fortuna fuisset,neu struere auderent aciem neu credere campo;castra modo et tutos servarent aggere muros.Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat,obiciunt portas tamen et praecepta facessuntarmatique cavis expectant turribus hostem.Turnus ut ante volans tardum praecesserat agmenviginti lectis equitum comitatus, et urbiimprovisus adest; maculis quem Thracius albisportat equus cristaque tegit galea aurea rubra.Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem?En, ait et iaculum attorquens emittit in auras,principium pugnae, et campo sese arduus infert.Clamore excipiunt socii fremituque sequunturhorrisono: Teucrum mirantur inertia corda,non aequo dare se campo, non obvia ferrearma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huclustrat equo muros aditumque per avia quaerit.Ac veluti pleno lupus insidiatus ovilicum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris,nocte super media; tuti sub matribus agnibalatum exercent, ille asper et improbus irasaevit in absentis, collecta fatigat edendiex longo rabies et siccae sanguine fauces:haud aliter Rutulo muros et castra tuentiignescunt irae, duris dolor ossibus ardet.Qua temptet ratione aditus et quae via clausosexcutiat Teucros vallo atque effundat in aequum?Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat,aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis,invadit sociosque incendia poscit ovantisatque manum pinu flagranti fervidus implet.Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni,atque omnis facibus pubes accingitur atris.Diripuere focos; piceum fert fumida lumentaeda et commixtam Volcanus ad astra favillam.Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucrisavertit? Tantos ratibus quis depulit ignes?Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis.Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida