quae mittit dona hospitio cum iungeret absensCaedicus, ille suo moriens dat habere nepoti,post mortem bello Rutuli pugnaque potitihaec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.Tum galeam Messapi habilem cristisque decoraminduit. Excedunt castris et tuta capessunt.Interea praemissi equites ex urbe Latina,cetera dum legio campis instructa moratur,ibant et Turno regi responsa ferebant,tercentum, scutati omnes, Volcente magistro.Iamque propinquabant castris murosque subibant,cum procul hos laevo flectentis limite cernuntet galea Euryalum sublustri noctis in umbraprodidit immemorem radiisque adversa refulsit.Haud temere est visum. Conclamat ab agmine VolcensState, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis?Quove tenetis iter? Nihil illi tendere contra,sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.Obiciunt equites sese ad divortia notahinc atque hinc omnemque abitum custode coronant.Silva fuit late dumis atque ilice nigrahorrida, quam densi complerant undique sentes;rara per occultos lucebat semita calles.Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praedaimpediunt fallitque timor regione viarum;Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostisatque locos, qui post Albae de nomine dictiAlbani, tum rex stabula alta Latinus habebat,ut stetit et frustra absentem respexit amicum.Euryale infelix, qua te regione reliqui?Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvensfallacis silvae? Simul et vestigia retroobservata legit dumisque silentibus errat.Audit equos, audit strepitus et signa sequentum.Nec longum in medio tempus, cum clamor ad aurispervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnisfraude loci et noctis, subito turbante tumultu,oppressum rapit et conantem plurima frustra.Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armiseripere? An sese medios moriturus in enses