Euryalus: Me nulla dies tam fortibus ausisdissimilem arguerit; tantum, fortuna secundaaut adversa cadat. Sed te super omnia donaunum oro, genetrix Priami de gente vetustaest mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellusmecum excedentem, non moenia regis Acestae.Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli estinque salutatam linquo: nox et tua testisdextera, quod nequeam lacrumas perferre parentisat tu, oro, solare inopem et succurre relictae.Hanc sine me spem ferre tui: audentior iboin casus omnis. Percussa mente dedereDardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus,atque animum patriae strinxit pietatis imago.Tum sic effatur:Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis.Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusaesolum defuerit, nec partum gratia talemparva manet. Casus factum quicumque sequentur,per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat:quae tibi polliceor reduci rebusque secundis,haec eadem matrique tuae generique manebunt.Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensemauratum, mira quem fecerat arte LycaonGnosius atque habilem vagina aptarat eburna.Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonisexuvias; galeam fidus permutat Aletes.Protinus armati incedunt; quos omnis euntisprimorum manus ad portas iuvenumque senumqueprosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus,ante annos animumque gerens curamque virilem,multa patri mandata dabat portanda: sed auraeomnia discerpunt et nubibus inrita donant.Egressi superant fossas noctisque per umbramcastra inimica petunt, multis tamen ante futuriexitio. Passim somno vinoque per herbamcorpora fusa vident, arrectos litore currus,inter lora rotasque viros, simul arma iacere,vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus:Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res.