quaesitum Aenean et moenia Pallantea,mox hic cum spoliis ingenti caede peractaadfore cernetis. Nec nos via fallit euntis:vidimus obscuris primam sub vallibus urbemvenatu adsiduo et totum cognovimus amnem.Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:Di patrii, quorum semper sub numine Troia est,non tamen omnino Teucros delere paratis,cum talis animos iuvenum et tam certa tulistispectora. Sic memorans umeros dextrasque tenebatamborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istispraemia posse rear solvi? Pulcherrima primumdi moresque dabunt vestri; tum cetera reddetactutum pius Aeneas atque integer aeviAscanius, meriti tanti non immemor umquam.Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,excipit Ascanius, per magnos, Nise, penatisAssaracique larem et canae penetralia Vestaeobtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est,in vestris pono gremiis: revocate parentem,reddite conspectum; nihil illo triste recepto.Bina dabo argento perfecta atque aspera signispocula, devicta genitor quae cepit Arisba,et tripodas geminos, auri duo magna talenta,cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido.Si vero capere Italiam sceptrisque potiricontigerit victori et praedae dicere sortem,vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armisaureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentisexcipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise.Praeterea bis sex genitor lectissima matrumcorpora captivosque dabit suaque omnibus arma,insuper his campi quod rex habet ipse Latinus.Te vero, mea quem spatiis propioribus aetasinsequitur, venerande puer, iam pectore totoaccipio et comitem casus complector in omnis.Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus;seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerumverborumque fides. Contra quem talia fatur