Bis septem Rutuli, muros qui milite servent,delecti; ast illos centeni quemque sequunturpurpurei cristis iuvenes auroque corusci.Discurrunt variantque vices fusique per herbamindulgent vino et vertunt crateras aenos.Conlucent ignes, noctem custodia ducitinsomnem ludo.Haec super e vallo prospectant Troes et armisalta tenent, nec non trepidi formidine portasexplorant pontisque et propugnacula iungunt,tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus,quos pater Aeneas, siquando adversa vocarent,rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros.Omnis per muros legio, sortita periclum,excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est.Nisus erat portae custos, acerrimus armis,Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Idavenatrix iaculo celerem levibusque sagittis;it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alternon fuit Aeneadum Troiana neque induit arma,ora puer prima signans intonsa iuventa.His amor unus erat, pariterque in bella ruebant:tum quoque communi portam statione tenebant.Nisus ait: Dine hunc ardorem mentibus addunt,Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnummens agitat mihi nec placida contenta quietest.Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.Lumina rara micant; somno vinoque solutiprocubuere; silent late loca: percipe porro,quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat.Aenean acciri omnes, populusque patresque,exposcunt mittique viros, qui certa reportent.Si tibi quae posco promittunt (nam mihi factifama sat est), tumulo videor reperire sub illoposse viam ad muros et moenia Pallantea.Obstipuit magno laudum percussus amoreEuryalus; simul his ardentem adfatur amicum:Mene igitur socium summis adiungere rebus,Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam?